Liceo Ettore Majorana Orvieto

Majorana Orvieto

un liceo in dimensione europea

  • Increase font size
  • Default font size
  • Decrease font size
Home Risorse Latino Linguam Latinam Varie Iucundeque Discere

Linguam Latinam Varie Iucundeque Discere

E-mail Stampa PDF

mirag_piccolaAnte paucos dies  Romā in Lyceum nostrum magister doctissimus Aloisius Miraglia, praeses Academiae Vivarium novum, cum duobus discipulis suis advēnit ut modum novum ab eo excogitatum linguam latinam discendi  nobis monstraret et iucundam lepidamque scholam nobis faceret.

Academia Vivarium novum, Romae sita, non est ludus grammaticus neque schola filologa sine vinculis cum reliqua vita: in illa Academia autem, qui amat humanitatem colere litteris antiquis et recentioribus, locum idoneum inveniet ad animum exercendum. Illic Academiae conditores sodalesque latine tantum colloquuntur inter se, quia discipuli, ex cuncto mundo venientes, solum eo modo se intellegere possunt.flauto

Miraglia et discipuli Academiae in auditorium nostrum mane advenerunt: discipulo Miragliae tibiā canente, nos quoque cecinimus Catulli carmina, illum industrium discipulum qui mirabiliter tibiis canebat sequentes, postea magister nobis carminum rytmum monstravit, et illius celeberrimi carminis laeti de amore Catulli et Lesbiae (Vivamus, mea Lesbia, atque amemus) et alterius tristioris de morte Lesbiae passeri (Lugete, o Veneres Cupidinesque).

Postea nos magistrique ad prandium cum amicis Academiae conversaturi accubuimus, deinde hospitibus  magistrisque salutatis, omnes domum rediimus, cum pergratum diem intercessissemus, pulchram memoriam servantes.miragl

Sharon Mostarda et Agnese Tiracorrendo scripserunt
 


ECDL

Sessioni di esami con il sistema Atlas

 

Tutte le informazioni (pdf)

Il calendario delle sessioni dell'a.s. 11/12


Prossima sessione: Mercoledì 23 Maggio 2012

 

neos  regione isuc  

Un invito a incontrarci in:

Piazza Europa

Verso la cittadinanza europea
venezia2009_039.JPG